- CALPARE vel CALUPARE
- CALPARE, vel CALUPAREunde Gallorum galopare, Latini dixêre de equis, a καλπάζειν vel καλπᾷν, quod currere significat; de tripedantibus equis inprimis, qui altius pedes tollendo et volubiliter glomerando grestus, quodammodo saltare et subsultim ambulare videntur. Cuiusmodi equos, ut et cursurae modum, κάλπας Graeci dixerunt; Galli le trot dicunt, cursum inter nimis lentum et concitatissimum medium, i. e. inter passum et galopum: quamvis haud dubie vox haec a Graeco κάλπη orta. Sed et κάλπαν dixêre Graeci, mollem illam et ad delicias compositam vecturam, qualem exhibent cum magna sedentium commoditate ac voluptate, tolutarii vel asturcones: unde Hesychius, κάλπην, interpretatur. βαδιςην` ἵππον καὶ εἶδος δρόμου, ambulatorem equum et speciem cursus, utrumque designavit. Ideo vero καλπάζειν Graeci tam de tripedantibus, quam de tolutariis equis, usurpârunt, quod proxime tripedariorum ille cursus, accederet ad hune tolutariorum gressum; facileque tripedarii tolutim quoque docerentur, et ad levitatem mollitiemque vecturae, qualis in asturconibus est, edomarentur. Imo et de tricenariis, qui crebrâ genuum inflexione et alternis crurum voluminibus, gradu per minutias fractô, incessum suum celeriter impediebant expediebantque, sicque gressibus intricatis et minutissime cribratis incedebant (ad cumusmodi ambulaturam, inter asturcones et trepidantes mediam, equos suos astuefaciebant Parthi) καλπάζειν quoque dictum, quod ὀξυποδεῖν Hesychius exponit et σακκάζειν. Elegantissime sane σακκάζειν dicebantur asturcones et tolutars equi, quorum gradus in ambulando perinde minutus ac creber, quasi saccô colatus estet et eliquatus: crebris enim et minutis guttis eunt liquores, per saceum, dum exprimuntur. Cui haud absimili, imo prorsus eâdem metaphorâ, de minutissimo ac spissisimo gradu dixit Plautus, Paenul. Actu. 3. sc. 1. v. 9. eum succretum esse cribrô pollinariô, etc. Κάλπη autem ad verbum est, guttus vel gutturnium. Hinc etiam guttonarii equi, οἱ καλπάζοντες, καὶ οἱ καλπαςικοὶ, apud Vegetim, l. 4. c. 6. Nempe, ut colatorios idem vocat asturcones, equos minutim ambulantes, a sacco vel colo, quod minutim vacuefieri consuevit: Sic guttonarios, a gutto vel guttone, qui proptet oris angustiam minutim guttatimque evacuatur. Ut enim Graeci σακκίζειν, προκόπτειν et σακκισμὸν προκοπην` interpretantut, h. e. minutam et per gradus promotionem progressionemque: Sic Latini guttum quoque et gutturnium, in eodem significatu accepetunt. Glossae, Gutturnium, εἶδος σκεὐους ὀςτρακίνου, Gutturnium, βαθμὸς, προκοπὴ, ὡς Βάῤῥων. VideSalmas. Not. ad Capitolin. in Maximinis, c. 3. nec non infra passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.